Latin · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.6.467-2.6.516
Juvenal, Saturae 2.6.467-516
Not analysed yet
tandem aperit vultum et tectoria prima reponit;
incipit agnosci, atque illo lacte fovetur
propter quod secum comites educit asellas
exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
sed quae mutatis inducitur atque fovetur
tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
Est pretium curae penitus cognoscere toto
quid faciant agitentque die. si nocte maritus
aversus iacuit, periit libraria, ponunt
cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
dicitur et poenas alieni pendere somni
cogitur; hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
verberat atque obiter faciem linit, audit amicas,
aut latum pictae vestis considerat aurum,
et caedit, longi relegit transversa diurni
et caedit, donec lassis caedentibus exi
intonet horrendum iam cognitione peracta.
Praefectura domus Sicilia non mitior aula;
nam si constituit solitoque decentius optat
ornari et properat iamque experiatur in hortis
aut aput Isiacae potius sacraria lenae,
disponit crinem laceratis ipsa capillis
nuda umero Psecas infelix nudisque mamillis.
altior hic quare cincinnus? taurea punit
continuo flexi crimen facinusque capilli.
quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,
si tibi displicuit nasus tuus? altera laevum
extendit pectitque comas et volvit in orbem.
est in consilio materna admotaque lanis
emerita quae cessat acu; sententia prima
huius erit, post hanc aetate atque arte minores
censebunt, tamquam famae discrimen agatur
aut animae: tanta est quaerendi cura decoris,
tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum
aedificat caput; Andromachen a fronte videbis;
post minor est, credas aliam, cedo si breve parvi
sortita est lateris spatium breviorque videtur
virgine Pygmaea nullis adiuta cothurnis
et levis erecta consurgit ad oscula planta.
nulla viri cura interea nec mentio fiet
damnorum. vivit tamquam vicina mariti,
hoc solo propior quod amicos coniugis odit
et servos, gravis est rationibus. Ecce furentis
Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens
semivir, obscaeno facies reverenda minori,
mollia qui rapta secuit genitalia testa
iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt,
plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.