# Saturae 2.6.517-564

Juvenal, Saturae, Book 2, lines 2.6.517-2.6.564. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/2.6.517

grande sonat metuique iubet Septembris et Austri
adventum, nisi se centum lustraverit ovis
et xerampelinas veteres donaverit ipsi,
ut quidquid subiti et magni discriminis instat
in tunicas eat et totum semel expiet annum,
hibernum fracta glacie descendet in amnem,
ter matutino Tiberi mergetur et ipsis
verticibus timidum caput abluet, inde superbi
totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis
erepet genibus; si candida iusserit Io,
ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
a Meroe portabit aquas ut spargat in aede
Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
credit enim ipsius dominae se voce moneri:
en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,
qui grege linigero circumdatus et grege calvo
plangentis populi currit derisor Anubis.
ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor
concubitu sacris observandisque diebus
magnaque debetur violato poena cadurco
et movisse caput visa est argentea serpens;
illius lacrimae meditataque murmura praestant
ut veniam culpae non abnuat, ansere magno
scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto
arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
interpres legum Solymarum et magna sacerdos
arboris ac summi fida internuntia caeli.
implet et illa manum, set parcius; aere minuto
qualiacumque voles Iudaei somnia vendunt.
Spondet amatorem tenerum vel divitis orbi
testamentum ingens calidae pulmone columbae
tractato Armenius vel Commagenus haruspex;
pectora pullorum rimabitur, exta catelli,
interdum et pueri; faciet quod deferat ipse.
Chaldaeis set maior erit fiducia: quidquid
dixerit astrologus, credent a fonte relatum
Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant
et genus humanum damnat caligo futuri,
praecipuus tamen est horum, qui saepius exul,
inde fides artis, sonuit si dextera ferro
laevaque, si longe castrorum in carcere mansit,
nemo mathematicus genium indemnatus habebit,
sed qui paene perit, cui vix in Cyclada mitti
contigit et parva tandem caruisse Seripho.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
