# Saturae 2.6.565-609

Juvenal, Saturae, Book 2, lines 2.6.565-2.6.609. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/2.6.565

Consulit ictericae lento de funere matris,
ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem
efferat et patruos, an sit victurus adulter
post ipsam: quid enim maius dare numina possunt?
haec tamen ignorat quid sidus triste minetur
Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,
quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
illius occursus etiam vitare memento,
in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas
cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam
consulitur, quae castra viro patriamque petente
non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
ad primum lapidem vectari cum placet, hora
sumitur ex libro; si prurit frictus ocelli
angulus, inspecta genesi collyria poscit;
aegra licet iaceat, capiendo nulla videtur
aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris.
Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque
metarum et sortes ducet frontemque manumque
praebebit vati crebrum poppysma roganti,
divitibus responsa dabit Phryx augur, et Indus
conductus, dabit astrorum mundique peritus
atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
plebeium in circo positum est et in aggere fatum;
quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
consulit ante falas delphinorumque columnas
an saga vendenti nubat caupone relicto.
Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
nutricis tolerant fortuna urguente labores;
sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
quae steriles facit atque homines in ventre necandos
conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
et vexare uterum pueris salientibus, esses
Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
pontifices, salios Scaurorum nomina falso
corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu
adridens nudis infantibus; hos fovet omni
involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis
secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se
ingerit utque suos semper producit alumnos.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
