# Saturae 3.7.134-180

Juvenal, Saturae, Book 3, lines 3.7.134-3.7.180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/3.7.134

spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
causidicum, vendunt amethystina; convenit illi
et strepitu et facie maioris vivere census,
sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
respicit haec primum qui litigat, an tibi servi
octo, decem comites, an post te sella, togati
ante pedes, ideo conducta Paulus agebat
sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
quam Basilus. rara in tenui facundia panno.
quando licet Basilo flentem producere matrem?
quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
Gallia vel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
Declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans,
perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
occidit miseros crambe repetita magistros,
quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
quaestio, quae veniant diversa e parte sagittae,
nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo
mercedem appellas? quid enim scio? culpa docentis
scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae
nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
circumagat madidas a tempestate cohortes.
quantum vis stipulare et protinus accipe: quid do
ut totiens illum pater audiat? haec alii sex
vel plures uno conclamant ore sophistae
et veras agitant lites raptore relicto;
fusa venena silent, malus ingratusque maritus
et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
consilia, et vitae diversum iter ingredietur
ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
summula ne pereat qua vilis tessera venit
frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
Chrysogonus quanti doceat vel Polio quanti
lautorum pueros: artem scindes Theodori
Balnea sescentis et pluris porticus in qua
gestetur dominus quotiens pluit—anne serenum
expectet spargatve luto iumenta recenti?

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
