# Saturae 3.7.92-133

Juvenal, Saturae, Book 3, lines 3.7.92-3.7.133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/3.7.92

praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt:
quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
tunc par ingenio pretium, tunc utile multis
pallere et vinum toto nescire Decembri.
Vester porro labor fecundior, historiarum
scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
nullo quippe modo millensima pagina surgit
omnibus et crescit multa damnosa papyro;
sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
quis dabit historico quantum daret acta legenti?
Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.
dic igitur quid causidicis civilia praestent
officia et magno comites in fasce libelli.
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
praecipue, vel si tetigit latus acrior illo
qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
tunc inmensa cavi spirant mendacia folles
conspuiturque sinus: veram deprendere messem
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
parte alia solum russati pone Lacertae.
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax
dicturus dubia pro libertate bubulco
iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi,
aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
egimus; huius enim stat currus aeneus, alti
quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curvatum hastile minatur
eminus et statua meditatur proelia lusca.
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
empturus pueros argentum murrina villas;

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
