# Saturae 3.8.134-178

Juvenal, Saturae, Book 3, lines 3.8.134-3.8.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/3.8.134

de quocumque voles proavum tibi sumito libro.
quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,
si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
delectant hebetes lasso lictore secures,
incipit ipsorum contra te stare parentum
nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
omne animi vitium tanto conspectus in se
crimen habet, quanto maior qui peccat habetur,
quo mihi te solitum falsas signare tabellas
in templis quae fecit avus statuamque parentis
ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
tempora Santonico velas adoperta cucullo?
Praeter maiorum cineres atque ossa volucri
carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse.
ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul.
nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testes
intendunt oculos, finitum tempus honoris
cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum
sumet et occursum numquam trepidabit amici
iam senis ac virga prior annuet, atque maniplos
solvet et infundet iumentis hordea lassis.
interea, dum lanatas robumque iuvencum
more Numae caedit, Iovis ante altaria iurat
solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.
sed cum pervigiles placet instaurare popinas,
obvius adsiduo Syrophoenix unctus amomo
currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae,
hospitis adfectu dominum regemque salutat,
et cum venali Cyane succincta lagona.
Defensor culpae dicet mihi ‘fecimus et nos
haec iuvenes.’ esto, desisti nempe nec ultra
fovisti errorem, breve sit quod turpiter audes;
quaedam cum prima resecentur crimina barba,
indulge veniam pueris: Lateranus ad illos
thermarum calices inscriptaque lintea vadit
maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis
amnibus et Rheno atque Histro; praestare Neronem
securum valet haec aetas, mitte Ostia, Caesar,
mitte, sed in magna legatum quaere popina;
invenies aliquo cum percussore iacentem,
permixtum nautis et furibus ac fugitivis,
inter carnifices et fabros sandapilarum
et resupinati cessantia tympana galli,
aequa ibi libertas, communia pocula, lectus
non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
