Latin · Dactylic hexameter
Book 3, lines 3.8.224-3.8.275
Juvenal, Saturae 3.8.224-275
Not analysed yet
haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
prostitui Graiaeque apium meruisse coronae,
maiorum effigies habeant insignia vocis,
ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
syrma vel Antigones vel personam Melanippes,
et de marmoreo citharam suspende colosso.
Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
nocturna et flammas domibus templisque paratis,
ut bracatorum pueri Senonumque minores,
ausi quod liceat tunica punire molesta.
sed vigilat consul vexillaque vestra coercet;
hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
municipalis eques, galeatum ponit ubique
praesidium attonitis et in omni monte laborat,
tantum igitur muros intra toga contulit illi
Leucade, quantum
Thessaliae campis Octavius abstulit udo
caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem,
Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
Arpinas alius Volscorum in monte solebat
poscere mercedes alieno lassus aratro,
nodosam post haec frangebat vertice vitem,
si lentus pigra muniret castra dolabra;
hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
excipit et solus trepidantem protegit urbem.
atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant
qui numquam attigerant maiora cadavera corvi,
nobilis ornatur lauro collega secunda.
Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
omnibus auxiliis atque omni pube Latina
sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
prodita laxabant portarum claustra tyrannis
exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
imperii fines Tiberinum virgo natavit:
occulta ad patres produxit crimina servus
matronis lugendus, at illos verbera iustis
adficiunt poenis et legum prima securis.
Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,
quam te Thersitae similem producat Achilles,
et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
nomen, ab infami gentem deducis asylo:
maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.