# Saturae 3.8.46-90

Juvenal, Saturae, Book 3, lines 3.8.46-3.8.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/3.8.46

ast ego Cecropides.’ vivas et originis huius
gaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritem
facundum invenies: solet hic defendere causas
nobilis indocti; veniet de plebe togata
qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
hinc petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
custodes aquilas, armis industrius. at tu
nil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae:
nullo quippe alio vineis discrimine quam quod
illi marmoreum caput est, tua vivit imago.
Dic mihi, Teucrorum proles: animalia muta
quis generosa putet nisi fortia? nempe volucrem
sic laudamus equum, facili cui plurima palma
fervet et exultat rauco victoria circo;
nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius
clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis,
sed venale pecus Coryphaei posteritas et
Hirpini, si rara iugo victoria sedit;
nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur
exiguis, trito ducunt epiraedia collo
segnipedes dignique molam versare nepotes,
ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da,
quod possim titulis incidere praeter honores
quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.
Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbum
tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;
rarus enim ferme sensus communis in illa
fortuna, sed te censeri laude tuorum,
Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae
laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae,
ne conlapsa ruant subductis tecta columnis,
stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
integer; ambiguae si quando citabere testis
incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis
falsus et admoto dictet periuria tauro,
summum crede nefas animam praeferre pudori,
et propter vitam vivendi perdere causas,
dignus morte perit, cenet licet ostrea centum
Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
Expectata diu tandem provincia cum te
rectorem accipiet, pone irae frena modumque,
pone et avaritiae, miserere inopum sociorum:
ossa vides rerum vacuis exucta medullis;

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
