# Saturae 3.9.1-44

Juvenal, Saturae, Book 3, lines 3.9.1-3.9.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/3.9.1

Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis
occurras, fronte obducta ceu Marsya victus,
quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
non erit hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
circumit et fatuos non invenit, unde repente
tot rugae? certe modico contentus agebas
vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis
et salibus vehemens intra pomeria natis.
omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci,
sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
quid macies aegri veteris, quem tempore longo
torret quarta dies olimque domestica febris?
deprendas animi tormenta latentis in aegro
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
inde habitum facies, igitur flexisse videris
propositum et vitae contrarius ire priori.
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
Pacis et advectae secreta Palatia matris
et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
notior Aufidio moechus celebrare solebas,
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
inde operae pretium, pingues aliquando lacernas,
munimenta togae, duri crassique coloris
et male percussas textoris pectine Galli
accipimus, tenue argentum venaeque secundae,
fata regunt homines, fatum est et partibus illis
quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant,
nil faciet longi mensura incognita nervi,
quamvis te nudum spumanti Virro labello
viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti ;
computat, et cevet. ponatur calculus, adsint
cum tabula pueri; numera sestertia quinque
omnibus in rebus: numerentur deinde labores,
an facile et pronum est agere intra viscera penem
legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
