# Saturae 4.10.1-50

Juvenal, Saturae, Book 4, lines 4.10.1-4.10.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/4.10.1

omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
vera bona atque illis multum diversa, remota
erroris nebula, quid enim ratione timemus
aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te
conatus non paeniteat votique peracti?
evertere domos totas optantibus ipsis
di faciles, nocitura toga, nocitura petuntur
militia; torrens dicendi copia multis
et sua mortifera est facundia, viribus ille
confisus periit admirandisque lacertis,
sed plures nimia congesta pecunia cura
strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
quanto delphinis ballaena Britannica maior,
temporibus diris igitur iussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
pauca licet portes argenti vascula puri
nocte iter ingressus, gladium centumque timebis
et motae ad lunam trepidans harundinis umbram
cantabit vacuus coram latrone viator.
Prima fere vota et cunctis notissima templis
divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur
fictilibus: tunc illa time, cum pocula sumes
geminata et lato Setinum ardebit in auro.
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens de limine moverat unum
protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
praetextae trabeae fasces lectica tribunal;
quid si vidisset praetorem curribus altis
extantem et medii sublimem pulvere circi
in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
ne placeat, curru servus portatur eodem,
da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
illinc cornicines, hinc praecedentia longi
agminis officia et niveos ad frena Quirites,
defossa in loculos quos sportula fecit amicos,
tunc quoque materiam risus invenit ad omnis
occursus hominum, cuius prudentia monstrat
summos posse viros et magna exempla daturos
vervecum in patria crassoque sub aere nasci.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
