# Saturae 4.10.147-195

Juvenal, Saturae, Book 4, lines 4.10.147-4.10.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/4.10.147

Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
percussa oceano Niloque admota tepenti,
rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos!
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:
diducit scopulos et montem rumpit aceto,
iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
acti, inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
frangimus et media vexillum pono Subura.’
o qualis facies et quali digna tabella,
cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
finem animae, quae res humanas miscuit olim,
non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
anulus, i demens et saevas curre per Alpes,
ut pueris placeas et declamatio fias!
Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
aestuat infelix angusto limite mundi
ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
audet in historia, constratum classibus isdem
suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
defecisse amnes epotaque flumina Medo
prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:
mitius id sane, quod non et stigmate dignum
credidit; huic quisquam vellet servire deorum?
sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,
has totiens optata exegit gloria poenas.
Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :
hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,
sed quam continuis et quantis longa senectus
plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
pendentisque genas et talis aspice rugas
quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
in vetula scalpit iam mater simia bucca.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
