Latin · Dactylic hexameter
Book 4, lines 4.10.196-4.10.239
Juvenal, Saturae 4.10.196-239
Not analysed yet
plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
hoc atque ille alio, multum hic robustior illo:
una senum facies, cum voce trementia membra
et iam leve caput madidique infantia nasi,
frangendus misero gingiva panis inermi;
usque adeo gravis uxori natisque sibique,
ut captatori moveat fastidia Cosso,
non eadem vini atque cibi torpente palato
gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? quid quod merito suspecta libido est
quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
quid refert, magni sedeat qua parte theatri
qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
concentus? clamore opus est, ut sentiat auris
quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto
morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
promptius expediam quot amaverit Oppia moechos,
quot Themison aegros autumno occident uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos; quot longa viros exorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
percurram citius quot villas possideat nunc
quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
ipse ad conspectum cenae diducere rictum
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
ore volat pleno mater ieiuna, sed omni
membrorum damno maior dementia, quae nec
nomina servorum nec vultum agnoscit amici
cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
quod steterat multis in carcere fornicis annis.