# Saturae 4.10.283-336

Juvenal, Saturae, Book 4, lines 4.10.283-4.10.336. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/4.10.283

provida Pompeio dederat Campania febres
optandas, sed multae urbes et publica vota
vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis
servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
Formam optat modico pueris, maiore puellis
murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,
corripias? pulchra gaudet Latona Diana.
sed vetat optari faciem Lucretia qualem
ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
corporis egregii miseros trepidosque parentes
semper habet; rara est adeo concordia formae
atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
praeterea castum ingenium vultumque modesto
sanguine ferventem tribuat natura benigna
larga manu (quid enim puero conferre potest plus
custode et cum natura potentior omni?),
non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
improbitas ipsos audet temptare parentes:
tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum
deformem saeva castravit in arce tyrannus,
nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
maiora expectant discrimina, fiet adulter
publicus et poenas metuet quascumque maritis
lex irae debet, nec erit felicior astro
Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem
interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat,
sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
matronae, mox cum dederit Servilia nummos,
fiet et illius quam non amat, exuet omnem
corporis ornatum: quid enim ulla negaverit udis
inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
deterior totos habet illic femina mores.
sed casto quid forma nocet? quid profuit immo
Hippolyto grave propositum, quid Bellorophonti?
erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa,
nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se
concussere ambae, mulier saevissima tunc est,
cum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam
suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor
destinat? optimus hic et formosissimus idem
gentis patriciae rapitur miser extinguendus
Messalinae oculis; dudum sedet illa parato
flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis
sternitur et ritu decies centena dabuntur
antiquo, veniet cum signatoribus auspex.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
