# Saturae 4.11.1-43

Juvenal, Saturae, Book 4, lines 4.11.1-4.11.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/4.11.1

Atticus exinde si cenat, lautus habetur,
si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno
excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis
convictus, thermae, stationes, omne theatrum
de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra
sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur
non cogente quidem sed nec prohibente tribuno,
scripturas leges et regia verba lanistae.
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
creditor introitum solet expectare macelli,
et quibus in solo vivendi causa palato est.
egregius cenat meliusque miserrimus horum
et cito casurus iam perlucente ruina,
interea gustus elementa per omnia quaerunt
numquam animo pretiis opstantibus; interius si
adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
ergo haut difficile est perituram arcessere summam
lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
et quadringentis nummis condire gulosum
fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
sumit, et a censu famam trahit. Illum ego iure
despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
ignoret quantum ferrata distet ab arca
sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
figendum et memori tractandum pectore, sive
coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
ancipitem seu tu magno discrimine causam
protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
noscenda est mensura sui spectandaque rebus
in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
in loculis. quis enim te deficiente crumina
et crescente gula manet exitus, aere paterno
ac rebus mersis in ventrem faenoris atque
argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
talibus a dominis post cuncta novissimus exit
anulus, et digito mendicat Pollio nudo.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
