# Saturae 4.11.90-135

Juvenal, Saturae, Book 4, lines 4.11.90-4.11.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/4.11.90

cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
et Scauros et Fabricium, rigidique severos
censoris mores etiam collega timeret,
nemo inter curas et seria duxit habendum,
qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
vile coronati caput ostendebat aselli,
ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.
Tunc rudis et Graias mirari nescius artes
urbibus eversis praedarum in parte reperta
magnorum artificum frangebat pocula miles,
ut phaleris gauderet equus caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta
pendentisque dei perituro ostenderet hosti,
ponebant igitur Tusco farrata catino:
argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.
templorum quoque maiestas praesentior, et vox
nocte fere media mediamque audita per urbem
litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
officium vatis pergentibus, his monuit nos,
hanc rebus Latiis curam praestare solebat
fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
annosam si forte nucem deiecerat Eurus,
at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
et quos deposuit Nabataeo belua saltu
iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,
hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
anulus in digito quod ferreus, ergo superbum
convivam caveo, qui me sibi comparat et res
despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis
est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
materia, quin ipsa manubria cultellorum
ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
rancidula aut ideo peior gallina secatur.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
