# Saturae 5.13.135-179

Juvenal, Saturae, Book 5, lines 5.13.135-5.13.179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/5.13.135

Sed si cuncta vides simili fora plena querella,
si decies lectis diversa parte tabellis
vana super vacui dicunt chirographa ligni,
arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps
sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
ten, o delicias! extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
si flectas oculos maiora ad crimina, confer
conductum latronem, incendia sulpure coepta
atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
pocula adorandae robiginis et populorum
dona vel antiquo positas a rege coronas;
haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
an dubitet solitus totum conflare Tonantem?
confer et artifices mercatoremque veneni,
et deducendum corio bovis in mare, cum quo
clauditur adversis innoxia simia fatis,
haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
usque a lucifero donec lux occidat audit?
humani generis mores tibi nosse volenti
sufficit una domus: paucos consume dies et
dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
quis tumidum guttur miratur in Alpibus, aut quis
in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
caesariem et madido torquentem cornua cirro?
ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram
Pygmaeus parvis currit bellator in armis,
mox inpar hosti raptusque per aera curvis
unguibus a saeva fertur grue. si videas hoc
gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,
quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet
nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.
‘Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae
poena erit?’ abreptum crede hunc graviore catena
protinus et nostro (quid plus velit ira?) necari
arbitrio: manet illa tamen iactura, nec umquam
depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco
invidiosa dabit minimus solacia sanguis.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
