Latin · Dactylic hexameter
Book 5, lines 5.13.180-5.13.226
Juvenal, Saturae 5.13.180-226
Not analysed yet
at vindicta bonum vita iucundius ipsa.
nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
interdum aut levibus videas flagrantia causis;
quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
accusatori nollet dare. plurima felix
paulatim vitia atque errores exuit omnes,
prima docet rectum sapientia, quippe minuti
semper et infirmi est animi exiguique voluptas
ultio, continuo sic collige, quod vindicta
nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
evasisse putes, quos diri conscia facti
mens habet attonitos et surdo verbere caedit
occultum quatiente animo tortore flagellum?
poena autem vehemens ac multo saevior illis
quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia vates
haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
depositum retinere et fraudem iure tueri
iurando; quaerebat enim quae numinis esset
mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem
vocem adyti dignam templo veramque probavit
extinctus tota pariter cum prole domoque,
et quamvis longa deductis gente propinquis.
has patitur poenas peccandi sola voluntas.
nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
facti crimen habet. Cedo si conata peregit:
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
faucibus ut morbo siccis interque molares
difficili crescente cibo, sed vina misellus
expuit, Albani veteris pretiosa senectus
displicet; ostendas melius, densissima ruga
cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
et toto versata toro iam membra quiescunt,
continuo templum et violati numinis aras
et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
te videt in somnis; tua sacra et maior imago
humana turbat pavidum cogitque fateri.
hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
iratus cadat in terras et iudicet ignis.