# Saturae 5.13.91-134

Juvenal, Saturae, Book 5, lines 5.13.91-5.13.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/5.13.91

hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
‘decernat quodcumque volet de corpore nostro
Isis et irato feriat mea lumina sistro,
dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos,
et phthisis et vomicae putres et dimidium crus
sunt tanti, pauper locupletem optare podagram
nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
Archigene; quid enim velocis gloria plantae
praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
si curant igitur cunctos punire nocentes,
quando ad me venient? sed et exorabile numen
fortasse experiar, solet his ignoscere, multi
committunt eadem diverso crimina fato:
ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’
Sic animum dirae trepidum formidine culpae
confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem
praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus,
nam cum magna malae superest audacia causae,
creditur a multis fiducia, mimum agit ille,
urbani qualem fugitivus scurra Catulli:
tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,
vel potius quantum Gradivus Homericus: ‘audis,
Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem
debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur
in carbone tuo charta pia tura soluta
ponimus et sectum vituli iecur albaque porci
omenta? ut video, nullum discrimen habendum est
effigies inter vestras statuamque Vagelli.’
Accipe quae contra valeat solacia ferre
et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit
a cynicis tunica distantia, non Epicurum
suspicit exigui laetum plantaribus horti,
curentur dubii medicis maioribus aegri:
tu venam vel discipulo committe Philippi.
si nullum in terris tam detestabile factum
ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus
te veto nec plana faciem contundere palma,
quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,
et maiore domus gemitu, maiore tumultu
planguntur nummi quam funera, nemo dolorem
fingit in hoc casu, vestem diducere summam
contentus, vexare oculos umore coacto:
ploratur lacrimis amissa pecunia veris.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
