Latin · Dactylic hexameter
Book 5, lines 5.14.224-5.14.271
Juvenal, Saturae 5.14.224-271
Not analysed yet
nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
mandavi,” dices olim, nec talia suasi.
mentis causa malae tamen est et origo penes te.
nam quisquis magni census praecepit amorem
et laevo monitu pueros producit avaros
dat libertatem et totas effundit habenas
curriculo, quem si revoces, subsistere nescit
et te contempto rapitur metisque relictis.
nemo satis credit tantum delinquere quantum
permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
Cum dicis iuveni stultum qui donet amico,
qui paupertatem levet attollatque propinqui,
et spoliare doces et circumscribere et omni
crimine divitias adquirere; quarum amor in te
quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,
in quorum sulcis legiones dentibus anguis
cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
in cavea magno fremitu leo tollet alumnus,
nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
expectare colus; morieris stamine nondum
abrupto, iam nunc obstas et vota moraris,
iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,
ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
composuit; si vis aliam decerpere ficum
atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
si spectes quanto capitis discrimine constent
incrementa domus, aerata multus in arca
fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res
non potuit servare suas. ergo omnia Florae
et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
tanto maiores humana negotia ludi.
an magis oblectant animum iactata petauro
corpora quique solet rectum descendere funem,
quam tu, Corycia semper qui puppe moraris,
atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
perditus ac vilis sacci mercator olentis,
qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae
passum et municipes Iovis advexisse lagonas?