# Saturae 5.14.47-91

Juvenal, Saturae, Book 5, lines 5.14.47-5.14.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/5.14.47

maxima debetur puero reverentia, siquid
turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
sed peccaturo obstet tibi filius infans.
nam siquid dignum censoris fecerit ira
quandoque et similem tibi se non corpore tantum
nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
omnia deterius tua per vestigia peccet,
corripies nimirum et castigabis acerbo
clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
unde tibi frontem libertatemque parentis,
cum facias peiora senex vacuumque cerebro
iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
arida cum tota descendat aranea tela;
hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
vox domini furit instantis virgamque tenentis.
ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
atria displiceant oculis venientis amici,
ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
semodio scobis haec emendat servulus unus:
illud non agitas, ut sanctam filius omni
aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,
utilis et bellorum et pacis rebus agendis,
plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
moribus instituas. serpente ciconia pullos
nutrit et inventa per devia rura lacerta:
illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
vultur iumento et canibus crucibusque relictis
ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
ponitur: inde autem cum se matura levavit
progenies, stimulante fame festinat ad illam
quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
Aedificator erat Cretonius et modo curvo
litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
nunc Praenestinis in montibus alta parabat
culmina villarum graecis longeque petitis
marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
