Latin · Dactylic hexameter
Book 5, lines 5.15.47-5.15.92
Juvenal, Saturae 5.15.47-92
Not analysed yet
adde quod et facilis victoria de madidis et
blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
saltatus nigro tibicine, qualiacumque
unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
dein clamore pari concurritur, et vice teli
saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
dimidios, alias facies et hiantia ruptis
ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
et sane quo tot rixantis milia turbae,
si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam
saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
incipiunt torquere, domestica seditioni
tela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,
vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
illis dissimiles et nostro tempore natae.
nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero;
terra malos homines nunc educat atque pusillos;
ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.
A deverticulo repetatur fabula, postquam
subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
audet et infestis pugnam instaurare sagittis,
terga fugae celeri praestant instantibus Ombis
qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae,
labitur hic quidam nimia formidine cursum
praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum
frusta et particulas, ut multis mortuus unus
sufficeret, totum corrosis ossibus edit
victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit
expectare focos, contenta cadavere crudo.
Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
quem summa caeli raptum de parte Prometheus
donavit terris; elemento gratulor, et te
exultare reor. sed qui mordere cadaver
sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis
per terram digitis aliquid de sanguine gustat.