# Saturae 5.15.93-137

Juvenal, Saturae, Book 5, lines 5.15.93-5.15.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/5.15.93

Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
produxere animas, sed res diversa, sed illic
fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
extremi, longae dira obsidionis egestas:
huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
exemplum esse cibi, sicut modo dicta mihi gens:
post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
membra aliena fame lacerabant, esse parati
et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
ventribus abnueret dira atque inmania passis,
et quibus illorum poterant ignoscere manes,
quorum corporibus vescebantur? melius nos
Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam
pro vita facienda putant; sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
tale quid excusat: Maeotide saevior ara
Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus
inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
arma coegerunt tam detestabile monstrum
audere? anne aliam terra Memphitide sicca
invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
et brevibus pictae remis incumbere testae.
nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
et similes ira atque fames, mollissima corda
humano generi dare se natura fatetur,
quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
plorare ergo iubet causam dicentis amici
squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
circumscriptorem, cuius manantia fletu
ora puellares faciunt incerta capilli.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
