Latin · Dactylic hexameter
Poem 5.16
Juvenal, Saturae 5.16
Not analysed yet
Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
militiae? nam si subeuntur prospera castra,
me pavidum excipiat tironem porta secundo
sidere, plus etenim fati valet hora benigni
quam si nos Veneris commendet epistula Marti
et Samia genetrix quae delectatur harena.
Commoda tractemus primum communia, quorum
haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
audeat excussos praetori ostendere dentes
et nigram in facie tumidis livoribus offam
atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire volenti
calceus et grandes magna ad subsellia surae
legibus antiquis castrorum et more Camilli
servato, miles ne vallum litiget extra
et procul a signis. ‘iustissima centurionum
cognitio est igitur de milite, nec mihi derit
ultio, si iustae defertur causa querellae.’
tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
consensu magno efficiunt curabilis ut sit
vindicta et gravior quam iniuria, dignum erit ergo
declamatoris mulino corde Vagelli,
cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe
praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
excusaturos non sollicitemus amicos.
da testem iudex cum dixerit, audeat ille
nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi,
et credam dignum barba dignumque capillis
maiorum, citius falsum producere testem
contra paganum possis quam vera loquentem
contra fortunam armati contraque pudorem.
Praemia nunc alia atque alia emolumento notemus
sacramentorum. convallem ruris aviti
improbus aut campum mihi si vicinus ademit
et sacrum effodit medio de limite saxum,
quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
vana supervacui dicens chirographa ligni,
expectandus erit qui lites inchoet annus
totius populi, sed tunc quoque mille ferenda
taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
sternuntur, iam facundo ponente lacernas
Caedicio et Fusco iam micturiente parati
digredimur, lentaque fori pugnamus harena,
ast illis quos arma tegunt et balteus ambit,
quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi
nec res atteritur longo sufflamine litis.
Solis praeterea testandi militibus ius
vivo patre datur, nam quae sunt parta labore
militiae, placuit non esse in corpore census,
omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum
signorum comitem castrorumque aera merentem
quamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequus
provehit et pulchro reddit sua dona labori,
ipsius certe ducis hoc referre videtur
ut qui fortis erit, sit felicissimus idem,
ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes