Latin · Dactylic hexameter
IESSEIDOS LIBER I, Chapter 11
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen exilis fluviorum â nomine grandi
In fontem manabat honor: nam Gange propinquos
Obiectosque sibi Phoebo post terga cadente
Memnonas exhilarat gemmis pretioque micantis
Natalis terrae gazas testante smaragdi.
Aegyptum Nilo nutrit, qui egressus ab horto,
Ignoto terrae primum sorbetur hiatu,
Atque alios aperit fontes, crudelia contra
Regna, rudes morum populos, ubi murice longo
Saxa procellosum frangunt spumantia pontum,
Horrida Lusiacis maria infamata carinis.
Aequore proiectum longo semperque petitum
Fluctibus adversis, tandem feliciter orsis
Atlantis tentare caput, modo pervia nautis
Saxa, bonae stant voce spei. Dixêre Pelasgi
Acronoton, procul Aegocero, flat nubilus Auster
Ad montes ubi Luna tuos, Vulcania nactos
Torridaque Aethiopum magalia montibus ipsis
Subiectae produnt vasta se mole paludes,
Unde nova emergit bis natus origine Nilus.
Inde per adversos scopulos sine more ruentem
Excipiunt gratum, sed adhuc torvo ore minantem
A saxis, quibus ille fremens spumansque cucurrit,
Thebaicae faciles spondae, Meroesque propinqua
Prata salutatum fecundis Mempheos arvis
Immittunt: campos permittit apricaque Memphis
Rura modumque vetat crescendi ponere ripas
Septeno demum pontum bibit ore, sed uno
Pellaeas lambit turres sterilemque Canopo,
Isiacis non parcus agris non nuntiat annum.