Latin · Dactylic hexameter
IESSEIDOS LIBER I, Chapter 40
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 1.40
Unproofread scanNot analysed yet
Vos nuruum Solymaeus honor, vos gratia, Nymphae
Iessiades, gratusque lepor, secernere natos
Incipe connubiis flores festisque ligare
Lilia lemniscis, quae vel campestribus undis
Alluit innumeris Ierico fecunda rosetis,
Vel quae praepingui tellure Saronia Tempe
Educat, aut regum Solymaeis parturit hortis
Lacte fluens tellus: vobis haec proderit olim
Sedulitas, augustae aderunt ubi foedera Nuptae.
Vester enim primum cum connubialibus aër
Lucebit flammis venietque datura Tonantem
Sponsa recens, blando cui absque cupidinis igne
Terrenis impar succedet amoribus ardor.
Floribus in pluviam sparsis mulcebitis aestum
Augustae lapsurae animi languore maritae.
Foederis interea tanti solacia castae
Suspirate, nurus. Et tu, formose Sionis
Nympharum candor, sinceras pectoris, igni
Virgineo servare faces non degener, aptum
Speratis Mariae taedis dispone nitorem.
Si modo vestra autem labis captiva tenetur
Libertas, maestum prohibet quae solvere guttur
Cantibus appensasque salix si livida chordas
Detinet, at laeti venient cum carmine vates
Plaudentesque canent, nivei modo vincula colli
Solve, Sionei generis lectissime sanguis:
Advenit nam gratus Hymen, qui vestra iugali
Vincula dissolvat nexu. Colla amplius impos
Stringere maesta chalybs ferrique monile putrescet,
Palladio lignum veluti marcescit olivo.
Sunt rata quae statuit Numen. Si longa futuros
Saeclorum spatia invideant proferre Hymenaeos,
Si mora venturae fortasse videbitur ingens
Matris, et implacidam noctem si fecerit huius
Tardior Aurorae radius, ne ponite certi
Spem tamen adventus: aderit formosa piorum
Votorum, et fidei solvens Aurora labores.