# Jesseidos libri XII 10.13

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII, LIBER X. IESSEIDOS, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/10.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/10.13

Protinus obsequium gratesque referri paranti
Iosippo sequitur iuvenis: “Considite, quaeso,
Nobiscum, peregrini, istâ quae substat arenâ
Et pera allatas una consumite fruges
Et lympham. Nam nota mihi est Hebraea propago:
Saepe mei, vestrae fines telluris obivi
Lege Ducis pluresque mei sum nactus amantes
Isacidas: vos oro, rudem ne spernite mensam!”
Vir contra obnixus stabat iuvenemque futurae
Admonuit famis et vetuit consumere longae
Opportuna viae. Iuvenis cui: “Sume, viator,
Quod tulimus, nec contra fames instare putata
Te cruciet: nos nulla cibi torquebit egestas.”
His dictis escas promunt sabuloque reponunt.
Et subito in vacuam iuvenum tria corpora migrant
Attenuata aethram veluti cum sole subactis
Nubibus umbra fugit. Nec erat quod cernere possent
Virgo et Iosephus, nisi quod sibi cesserat escae
Subsidium: Cererem atque novos de stipite fructus
Et gelidam, quam fons aliquis dedit aurifer undam.

---

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vicic-k-jess.xml.
