Latin · Dactylic hexameter
LIBER X. IESSEIDOS, Chapter 3
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 10.3
Unproofread scanNot analysed yet
Aspiciens Arabae Iosippus moenia Petrae
Haec fertur versasse animo: “Iam cessimus oris,
Immitis Iudaea, tuis, evasimus enses
Regis inhumani. Nos hac subsistere terra
Quis prohibet tutisque Petrae considere tectis?
Nos multo iam sole vagos annona reliquit
Annonaeque fides, pretium. Si tecta subire
Haec liceat, servire meum dabit ista laborem
Hospitibus non dura suis urbs, unde petito
Concidet haec rerum praesens angustia lucro.
Urbs domui cognata meae sanctisque Boozi
Dignatae thalamis (nostrae quae stirpis origo est,
Saepe pater dixit) tellus est patria Ruthae
Germanaeque nurus Orphae. Cui forsan ibidem
Crescit adhuc soboles, veniens sed sanguine longo,
Siqua tamen superest, ignota latebit utrosque
Posteritas, nimium distans a fonte propago.
Cognatis si Petra famem fugientibus olim
Non ingrata fuit, nobis metuentibus iram
Principis, humanum fas desperare vetabit
Hospitium nosque hospitibus quaesita labore
Lucra dabunt non esse graves urbisque protervos.
Nos ultra nec terror agit, neque caelicus Ales
Admonuit fortasse aliter, cui barbara regis
Immodici irarum satis est eludere vota
Aegypti Nilique via. Sat forte iubenti
Paruimus tutoque infans servatus asylo,
Externa evasit Solymas regione secures.”
Talia dicentem nox occupat, ipsaque mentis
Perplexae tenebris maiores adicit umbras.