Latin · Dactylic hexameter
LIBER X. IESSEIDOS, Chapter 9
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 10.9
Unproofread scanNot analysed yet
Delius aestivum necdum sublimior axem
Attigerat, ver illud erat cum frugis inanes
Plusquam hominum peregrina Trias calcaret arenas.
Verna alibi quamvis poterat tunc esse dierum
Temperies, hic et sabulo cedente, molesta
Et vacua humoris tellure, vibrantibus ignem
Phoebeis sine nube rotis, procul hospitis omni
Commoditate laris, tolerare ardentius anni
Debuit implacida tempus regione, timendâ
Inde magis, nulla hic aestum quod frangeret umbra.
Hinc hominum nulli non quivit acerba videri
Haec via deserti: nemo haec sabulosa viator
Aequora quaesivit, nisi quos caeleste subegit
Imperium; veluti Phario dare terga Serapi
Iussa fugax duodena tribus, velut ista cruentas
Ascalidis vitare manus, hoc pulvere iussa
Tuta ibat divina domus, genialiter octo
Hic habiti lustris relegens vestigia Iudae.
Istorum cuivis anno lux esset ut una
Aequa, quaterdenos numerant hoc aequore soles.
Deserti mora tanta fuit, prius ampla superbi
Quam caeli Charites tetigissent arva Canopi.