Latin · Dactylic hexameter
LIBER XI. IESSEIDOS, Chapter 30
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 11.30
Unproofread scanNot analysed yet
Auditis nati poenis, quas cominus ipse
Vidit Ioannes rediensque in tecta dolenti
Nuntius exposuit matri. Pressisset opacas
Lux ubi prima umbras, moriturae prolis amato
Discipulo stipata, gemens lacrymasque profundens,
Aede migrat Virgo, fidus cui iunxerat ardor
Cognatas etiam vacua ad solacia matres.
Festinat tectoque tenus progressa Latini
Praesidis, ad populi fremitum strepitumque sonantum
Flagrorum et male compositae convicia plebis
Acurrit gemebunda, sui praesaga doloris.
Et quae poenarum sensu, quibus impigra natum
Urgebat feritas, poterat moritura videri,
Cernere sub manibus natum crudelibus optat.
Spectavit, stetit: o virtus heroa, virile
Robur, stare isto MARIAM potuisse sub ictu.
Qualis hic afflictae penetrans praecordia matris
Ensis erat? Tamen exanimem non reddidit, Orci
Fila potens resecare mucro; sed saevior inde
Horridiorque fuit, quod citra funus, acerbas,
Viscera non citra plagas materna feriret.
Illa doloris erat cuspis, non funeris ensis.