# Jesseidos libri XII 11.38

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII, LIBER XI. IESSEIDOS, Chapter 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/11.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/11.38

Hic aderat locuples Arimathaea urbe senator
Iosippus (gratum genetrici et amabile nomen)
Auditam Christi monitis sperare salutem
Instructus, soboli quem procurare supremum
Funeris officium, pietas materna poposcit.
Nec mora, festinans (aderat audacia facto,
Non timuisse palam Christum hac virtute fateri)
Ingressus Solymam, impavidus petit ora Latini
Praesidis atque animi ferventior orat humandi
Corporis arbitrium. Concedit posse rogatus
Funereo Praeses tractum cruce condere saxo.
Ille volat Tyriaeque accepta sindone telae,
Mox pretio myrrhae lacrymas aloesque probatum
Unguem emit, multas aequantia pondera libras
Culminaque assumpta repetit poenalia merce.
Ut citus advenit (neque enim mora torsit euntem,
Lumine iam prono) stantem sub stipite matrem
Reclinemque trabi caput amplexumque morantem
Repperit et sacro tristem dantem oscula ligno
Quae nequiit nato; et lacrymis maesta ora rigantem
Aspersa tellure videt corpusque tuendo
Exanime, augustum quid nescio contemplantem.
Hanc Arimathaeus grato cum praesidis heros
Accedit placito corpusque indemne daturam
Myrrham aloë mixtam telamque ad funeris usum,
Sindonis immodicum stamen velumque ferebat.
Grata parens vidit servantes membra liquores
Linaque sidonis, quae mox e stipite natum
Deponi poscit nec religiosa virorum
Adstantum segnis pietas: pars forcipe clavos
Demere cumque opus est ferrum auxiliare referre,
Pars dare consilium positisque incumbere scalis,
Suppositura manus oneri pars bracchia tendunt.
Pars superiore trabes ascensu et fune ligatum,
Ne praeceps abeat sensim demittere corpus.
Admovet et palmas genetrix onerique ferendo
Aptat: ibi numero triplex, sua dulcior omni
Nectare, clavorum pervenit ad oscula cuspis
Implevitque sinum; gratum de gentibus ortae
In munus ventura novae cimelia sponsae:
Quae sponsi genetrix nurui asseruanda recepit.

---

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vicic-k-jess.xml.
