# Jesseidos libri XII 3.35

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII, IESSEIDOS LIBER III, Chapter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/3.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/3.35

Nox erat, adversoque suos absconderat ignes
Luna polo; tenebrisque niger vestitus horizon
Ardua Tartareos ad saxa vocare Cyclopes
Incipit: atque dato numerosa per agmina signo,
Conveniunt Erebi Larvae, casumque minantes
Insedere altas rupes; sed maxima circum
Pars vacuum obsesso volitabant aëra saxo.
Quis fando evolvat numerum? Quibus omnibus ipsa
Thetys arenosis minor est Egea lapillis.
Hic montis medium missus Plutone satelles
Occupat et simili fauces sermone fatigat:
“Tartarei fratres, quos provida iussa secutos,
In vacua posuit Dominari Lucifer aura,
Ad nova crudeles animos convertite Ditis
Imperia: Hebraeis infans iacet edita cunis,
Flore ubi nativo sese Galilaea coronat
Nazareth et rubeis cingit caput alta rosetis.
Hanc, meministis enim, nobis habitanda dedisse
Tartara et illustres (turpis victoria!) lauros
Dite relaturam praeformidare necesse est.
Illius siquidem cum vi detractus Olympo
Lucifer, infernas melius ratus ire sub umbras,
Imperiosa suam premeret quam femina frontem,
Nos idem tenuit sensus. Nunc imminet aequae
Tempus vindictae: frangatur tota puellae
Ambitio; nullique suum fas dicere nomen,
Nulli audire licet: quos est habitura clientes,
Hos nostros censete hostes. Insumite vestras,
Hic opus est, animi vires Ditisque supremum
Tota sit invisae spolium fortuna puellae.”
Dixerat haec, Mariaeque omnes in damna rebelles
Coniurant mentes et quas concepit inanes
Quaeque suas fatuis prodit rugitibus iras.
Tanta fuit vero Stygiae violentia vocis,
Ut montis sublime iugum clamoribus Orci
Intremeret grandesque sua compage revulsi
Montis in herbosa starent radice molares.
Postea se cunctis iterum diffundere terris
Solliciti, quivis notas festinat in oras
Spiritus, Hebraeae minitans bella aspera Natae.

---

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vicic-k-jess.xml.
