Latin · Dactylic hexameter
IESSEIDOS LIBER IV, Chapter 25, lines 4.25.1-4.25.50
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 4.25.1-50
Unproofread scanNot analysed yet
Interea Simon noctem hanc dum pectore versat,
Herodis generi natalem accedere cenam
Constituit conviva socer, cui ille locutus
Multa super regni curis, super indole multa
Natorum, Augusti quos munere Roma futuros
Dixit Idumaeos patris post funera reges.
Multa super prolis reditu, Romaque petenda
Disseruit. Pariter Simon huic multa reponit
Et grato sermone tenet. Sua somnia tandem
Pandit et Herodem regni sceptrique paventem
Exterret fatis. Qui dum componit obortos
Corde metus, capit ista socer responsa Sacerdos:
“Novi equidem Simon, nec te nescire putabo,
Quam somni sit vana fides. Concepta sub umbris
Nil lucis figmenta ferunt: coëuntia casu,
Nocturno occurrunt rerum simulacra sopore.
Fortuitus formarum error quid dicere veri,
Aut casus quae fata potest protendere? Mendax
Nos ubi collecta percellit imagine Morpheus,
Fallere vult: quivis vero se decipit ipsum
Mendaci dum credit. Habet tamen umbra quod almae
Filia sit lucis, matrisque a lumine verum
Saepe trahit: memini siquidem complura futuro
Praelusisse suis figmentis somnia fato.
Medicus Astyages somni inter ludicra visae
Ex utero gnatae crescentis imagine vitis,
Cuius in immensum protensi palmitis umbra
Totus erat oriens, Cyro accessura nepoti
Imperia agnovit. Vitio nil fata morante
Obsistentis avi: cuius quoque somnia, nostrae
Vera fuisse docent fractae Babylone catenae.
Claraque Iosephi nox est, cui supplice spica
Crevit honor dum distractum pro merce, secundum
Effecit Phariis livor fraternus Osirim.
Quod modo subiciam temet fortasse latebit
Antistes, sed ego, cum me sata Marte teneret
Roma potens, quando Augusti mihi munere venit
Iudaeae regalis apex, audita notavi,
Hospitii nostri clarus quae laude ferebat
Pollio tum consul: sceptri nocturna Latini
Augusto simulacra fidem fecisse, parentem
Ventre gravem obiectâ de prole docentia formâ.
Illa puerperio decimam cum proxima Lunam
Tangeret, aethereis iungi sua viscera stellis
Vidit et immensas aethrae diffusa per auras,
Et Caelum terramque sua comprendere mole:
Sopitoque patri (fuit hic Octavius) uxor
Visa fuit rutilo (vide habent an somnia pondus)
Surgente ex utero splendere puerpera Phoebo,
Quo nunc sole calet mundi totius horizon.