Latin
IESSEIDOS LIBER V, Chapter 12
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
Crebrius an vester, somnoque immunis ab omni,
Aligeri, num fervet amor, Mariamque soporis
Desidie mentis fax interrupta resolvit?
Non ita caelestes, residis quëis libera somni
Est pietas, censete animae, nec regia Virgo,
Quando soporiferae concedit lumina nocti,
Mente cubat, cordisque suus non sustinet ardor
Otia, nocturnae vigilantior ore Dianae.
Invadit cum membra sopor, se limite claudit
Corporeo, vetitus proprios excedere fines,
Exemptumque animae timidus sopire vigorem.
Debuit hoc etiam Mariam secernere damno
Reginae supremus honor, ne segnior esset
Mentibus aethereis, quëis nullo tempore fervens
Vis animi sacri studium intermittit amoris.
Talis erat, sed maior erat, cui gratia maior,
Fax Mariae, quae tantae animae concessa sub ipso
Corporis accessu, merito quoque iure stupendos
Ipsis Caelitibus semper crescebat in aestus.
Reddidit hoc Virgo Delubrum augustius auro,
Quam classis quod Eoa tulit, populata superbas
Auri gemmarumque plagas: illustrius omni
Virgineis facibus Solyme resplenduit astro.