Latin
IESSEIDOS LIBER V, Chapter 39
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 5.39
Unproofread scanNot analysed yet
Quëis autem viduis praecessit funera lustris
Anna quod aut pietas aut quod dictabat honoris
Divini studium, primis absolvere curis
Fervebat: multam votis producere noctem
Et precibus praeire diem, stipe pectus egenis
Pandere propitium manibusque afferre levamen.
Hic Annae labor, haec pietas: ieiunia castâ
Continuata Domo sanctaeque indemnia legis
Iussa. Probatarum nuruum vestigia, qualis
Iudith, Achaemeniis qualis vel fascibus Esther,
Qualis fuit Sarai, totum fuit Anna; sed una
Et merito, atque uteri fructu prior omnibus Anna.