# Jesseidos libri XII 7.10

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII, IESSEIDOS LIBER VII, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.10

Sed memoranda illo mutata Perilia rivo.
Huic sponsus Goliacus erat, quem saga potenti,
Quod thalami primos Natae contemneret ignes,
Carmine mutavit saxo; quod nomine collis
Monstrat adhuc proprio: dedit et sua nomina colli.
Nympha gemens puerum, dum verba minantia iactat
Et sagam compellat anum, irritavit eandem.
Haec illam arte pari puerum qua perdidit ante,
In fontem, lingua primum manante resolvit.
Illa tamen veluti sagae convicia fundens
Garrit adhuc et adhuc labens sua murmurat unda,
Atque eadem gaudet velut ante Perilia dici.

---

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vicic-k-jess.xml.
