Latin · Dactylic hexameter
IESSEIDOS LIBER VII, Chapter 44
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 7.44
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc fecunda Dei Virgo, maiore beati
Flaminis afflatu pollens, mirabile spectans
Quo caelum superosque alte transcendit honoris
Divinae Matris culmen; seque impare nactam
Servitio, tanti recolens fastigia ventris,
Hoc sublime suo fudit de pectore carmen:
“Extollit mens laeta Deum festivaque laxat
Viscera et in Dominum fertur servare potentem.
Respiciens ancillam humilem dedit ille beatam
Dicendam cunctis populis saeclisque puellam.
Ille animi largus donorum ingentia fudit
Nomina quae potuit rerum suprema potestas.
Sitque suum toto sanctum, sit amabile mundo
Nomen; ab hoc siquidem populum se mitis in omnem
Effundit pietas, legis praecepta timentem.
Ostendit quod robur habet sua dextera, postquam
Aut affixit humi, tenues vel sparsit in auras
Vota superborum. Ruit hoc ultore potestas
Grande tumens solioque humiles extollere mentes
Certa illi est virtus. Ipso ieiuna repletur
Largitore fames vacuoque relinquitur ore
Dives opum, caeli cui sunt fastidia nectar.
Ille pius vernamque suum servumque recepit
Israëla Deus, propriae pietatis omissae
Immemor, Abramo velut est patribusque locutus
Et sua per seros transmisit verba nepotes.”
Dixerat haec animoque humilis versabat inanem
Heredem Adami cinerem summumque Tonantis
Mirabatur opus, proprio quo pulvere vilem
Naturam Verbo, foret ut divina, ligavit.
Elisabeth vero defixa in Virgine vultus
Et Matre et fetu stupefacta immobilis haesit:
Atriaque postesque sacerdotisque penates
Praesentem sensere Deum: par omnibus horror,
Et pietas tantaeque inerat reverentia matris.