# Jesseidos libri XII 7.8.51-95

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII, IESSEIDOS LIBER VII, Chapter 8, lines 7.8.51-7.8.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.8.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.8.51

Taliter hanc affatus ait: “Tua vota benignus
Admisit iussitque tui rata dona pudoris
His foliis te scire Deus: nec bruma nec aestas,
Cernis, huic ramo gravis est; utraque virorem
Perpetuum laurus potis est servare sub aura.
Te modo non aliter, Virgo, florere vel extra
Connubii leges, aut intra vincula casti
Foederis, ignaram thalami, isto munere primam
Designo, quamvis duce te venientia plures
Saecula flore pari sunt aspectura maritas.
Ista tibi semper foliorum vivida laurus
Virginitatis erit mansurae in funera testis.
Nec tamen illaeso carnis candore futuram
Te sterilem cernes: thalami sine semine venter
Non improlis erit: fies sine coniuge mater,
Immensique utero flos egredietur honoris.
Huic domui vero tanti quae conscia doni
Et laudis, semper laurus vicina virebit.
Hinc ego divino iussu, qui proxima tangit
Limina, fecundo plantis et fructibus horto,
(Haec eadem materna precum gratissima quondam
Area) quae nunc exhibui viridantia lauri
Immittam folia et veluti pro semine terrae
Infigam. Tu consumptis ubi nata tenebris
Lampas aget Phoebea diem, de semine fixo
Extantes cubito lauros crevisse videbis.
Et quia divini, multo post tempore, fati
Aequa petit series aliis regionibus istam
Stare domum, vacuamque tuo se limine cernet
Nazareth, ex illa plures radice revulsas
Committam terris habituris hospita frondes
Atria, quae gentes, nemo at Iudaeus adoret.
His nova progenies populorum, regia quondam,
Simplicibus figenda tholis donaria mittet.
Quae domus est, templum fiet, cui plurima circum
Laurus et urbs ista desumet ab arbore nomen.
Staturam glebis lauro florentibus urbem
Una Domus faciet, plures factura volando.
Porro enata meis, primo cum solis in ortu
Planta fidem dederit verbis, secura marito
Fare, pudicitiae summa virtute calenti,
Aeterno thalamos aspergat flore iugales,
Cui iustus quoque parcat Hymen.” Haec fatus in auras
Ales abit motisque volans per inane lacertis,
Parrhasiam festinus iter convertit ad Arcton.

---

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vicic-k-jess.xml.
