# Jesseidos libri XII 8.11

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII, IESSEIDOS LIBER VIII, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/8.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/8.11

Cedenti Solymis Mariae iam tertia fulsit,
Atque viae postrema dies, cum saucia curis
Virgo animi purum validis turbare serenum
Triste legebat iter, tacito dum pectore versat:
“Iosippo quid mentis erit, tribus hospita lunis
Tecta ubi trivisse expendet fetuque trimestri
Agnosci facilem, tumidum sine coniuge ventrem
Aspiciet? Quantus mentem huic prosternet amaror?
Omnipotens caeli genitor! Me forte putabit
Coniugii laesisse fidem spretoque profectam
In montana viro votoque pudore tegentem
Foedam animi labem, tantum voluisse marito
Impavido patrare nefas? Et forsitan eidem
Dicar moecha uxor, legale tonantia saxa
Digna pati. Signo quo monstratura Tonantis
Progeniem celare utero sexusque virilis
Ignarae aeterno susceptum Flamine Verbum?
His ego si tumidum vellem defendere ventrem,
Censerer delira nurus. Sunt callida, dicent,
Quae faciunt magis esse ream commenta; supremus
Scilicet hanc inopem, obicerent, fabrique iugalem
Legisset matrem Omnipotens, cui principis aulae
Regia debetur genetrix regnique potestas.
Quid faciam? Sed me pavidam quae somnia terrent?”
Inquit, “An ignoras utero caeleste teneri
Pignus et aetheream sobolem? Qui fecit onustam
Germine divino, laesae sine crimine famae
Et probri vacuam potis est servare parentem.
Ille modum, famae tantos componere fluctus
Inveniet, nostri custos et testis honoris.
Huic ego me fidei nimium secura reservo.”
His animosa viae reliquum iucunda peregit.

---

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vicic-k-jess.xml.
