Latin · Dactylic hexameter
IESSEIDOS LIBER VIII, Chapter 16
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 8.16
Unproofread scanNot analysed yet
Iosippus somnum ut pressit pectusque priori
Deiectum languore levat libratque quid ille
Aethereo e coetu veniens patefecerat Ales:
An fuerit Morpheus, vel vera loquentis imago
Aligeri tacitus dubio sub corde volutat.
Is demum monitorem alto de vertice caeli
Demissum agnoscit: neque enim Stygis ulla potestas
Utile fert pacis monitum lumenque, quod ultra
Phoebeum aspexit, nequiit depingere mimus
Naturae somnus: restat divinitus ista
Sortitum simulacra, quibus se prona voluntas
Subicit et pressis sequitur data nuntia curis.