# Jesseidos libri XII 8.3

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII, IESSEIDOS LIBER VIII, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/8.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/8.3

Iam ter completis variantibus ora Dianis,
Tempus erat, aeterna pii post pondera ventris,
Laetitiam quando vatum postrema parenti
Nata tulit soboles. Lampas cum Carcinon altis
Attigerat Phoebea rotis, sublime datura
Solstitium, vidit tandem montanus horizon
Iudaeae ingentem puerum, mirantibus ortam
Indigenis prolem. Quando dixere “Quis iste
Tot rerum signis caelum quem praedicat infans?”,
Mutus erat genitor, natus patris ora resolvit
Ignarus fandi puer et per aperta parentis
Ora loquebatur Numen docuitque silentum
Labra locuturo fieri iucunda Tonanti.
Lingua loquax facunda sui, non gnara silendi,
Aetherei fructus vacuo sermone perorat:
Quae nisi divinas nescit vox esse diserta
Ad laudes, vox ista Dei est, velut ora soluti
Ista fuere diu muti praeconia mystae.
Huic fidei Nemesis dubiae pro crimine mentis
Auditum cum voce rapit: sat congrua culpae
Poena, quod aure fides audit panditque loquendo.
Utraque erat fidei rea castigata facultas.

---

Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vicic-k-jess.xml.
