Latin · Dactylic hexameter
IESSEIDOS LIBER VIII, Chapter 39
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 8.39
Unproofread scanNot analysed yet
Unde dapes sponsi solitas vitamque petebant
Hortus erat plantis modicus, sed edulibus herbis
Sufficiens tectisque ipsis non dissitus hortus.
Arboribus tenuis subiectum bucula gramen
Et rude carpebat pecus: inde domestica Ioseph
Auxilia et parcum mensae vectigal habebat.
Bos etenim grato distendens ubera passu
Butyrum cum lacte dabat, vel lacte coactos
Caseolos: aurita pecus seu ligna tepenti
Importando foco tenuisque annona rotatis
Cum fuerat subigenda petris, non grande subibat
Pondus et altricum remeabat baiula frugum.
Praecipuum vero proprii fortuna laboris,
Malleus et culter, runcina, dolabra, securis
Iosippo vectigal erat pretiumque fabrilis
Quale laboranti poterat contingere lucri,
Aeris tota fuit regalis copia tecti.
Accessere tamen census, quos regia Virgo
A docta quaerebat acu; licet ille novarum
Vota fatigaret nuruum labor, attamen aeris
Parva legebatur merces, divina puellae
Fila et Virgineae non aequans segmina telae.
His tamen exiguis operum proventibus aequus
Aedis erat capitum numerus: materque faberque
Tota domus duo sunt: iidem parentque iubentque.
Caelica venisset dum Virginis integra matris
Ad cumulum proles, quae dum feliciter ivit
In numerum, non auxit opes, sed amare repertam
Matris egestatem facilis; quin fluxa bonorum
Ludibrium quam vile esset fortuna, docebat.
Huic tamen accessit Domui: peritura deesse
Cui voluit si dona Deus; cumulavit egenos
Divinarum ampla Charitum ubertate penates.