Latin · Dactylic hexameter
LIBER IX. IESSEIDOS, Chapter 43
Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 9.43
Unproofread scanNot analysed yet
His ita compertis immitia iussa satelles
Accipit et ferro volat incursare quietas
Nazaridas. Doctusque sacro de limine, portas
Invadit miransque datis occurrere nullum
Vocibus, explorat cunctos violenta recessus
Saevities, si posset heros reperire latentes
Cum puero regisque metum mucrone levare.
Ut rabies quaerendo omnis consumpta, propinquos
Exagitant, adduntque minas, ubi mater, ubi infans
Poscentes, crudele genus feritasque cruenta
Carnifices. Quibus ingratum vox omnibus una
Responsum fuit: occiduo Phaëtonte maritum,
Et matrem cum prole sinus implente parentis
Observasse domi; sed quo nox ultima patrem,
Quo puerum matremque tulit, par possidet omnes
Et stupor et taciti par ignorantia facti.
Attonitus dictis miles, calet omnibus ultro
Tentatis urbi vicina per arva laresque
Rurales, illos si forte domestica rerum
Prodire in campos et rura subegit egestas,
Quaerere regalem praedam: tamen omnia frustra
Experti speque abiecta vestigia torquent
Ad Solymaea, quibus digressi tecta, docentque
Iussam ausis tentare necem frustrato ut omnis
Quaesiti labor infantis remque ordine pandunt.