Latin
CAPUT XXXVI
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 1 175
Unproofread scanNot analysed yet
Tam i men plerisque fabulosum, &multis etiam impossibile videri posset, nisi historicâ fide haberetur comprobatum. Nam plerosque aquâ submersos, alios aliter exanimatos, alios ignibus injectos, &rogo impositos, alios in bello occisos, post plures etiam dies revixisse legimus: quemadmodum de Auiola Consulari, de L. Lamia, Caelio Tuberone, Gabieno, &plerisque aliis testatur Plinius lib. 7. Histor. Natural. cap. 52. Similiter Aesopum fabulatorem; Tindareum quoque, &Herculem, atque Palicos Jovis &Thaliae filios, mortuos iterum revixisse legimus. Plurimos etiam per Magos &Medicos in vitam revocatos, sicut de Aesculapio ab historicis proditum est; &nos superiùs narravimus ex Juba &Xantho, &Philostrato, de Tillone, &Arabe quodam, atque Apollonio Tyaneao. Legitur etiam Glaucus quispiam mortuus.