# Phyisica curiosa. Vol. 1 175

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 1, CAPUT XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-1/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-1/175

Tam i men plerisque fabulosum, & multis etiam impossibile videri posset, nisi historicâ fide haberetur comprobatum. Nam plerosque aquâ submersos, alios aliter exanimatos, alios ignibus injectos, & rogo impositos, alios in bello occisos, post plures etiam dies revixisse legimus: quemadmodum de Auiola Consulari, de L. Lamia, Caelio Tuberone, Gabieno, & plerisque aliis testatur Plinius lib. 7. Histor. Natural. cap. 52. Similiter Aesopum fabulatorem; Tindareum quoque, & Herculem, atque Palicos Jovis & Thaliae filios, mortuos iterum revixisse legimus. Plurimos etiam per Magos & Medicos in vitam revocatos, sicut de Aesculapio ab historicis proditum est; & nos superiùs narravimus ex Juba & Xantho, & Philostrato, de Tillone, & Arabe quodam, atque Apollonio Tyaneao. Legitur etiam Glaucus quispiam mortuus.

---

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa.
