Latin
CURIOSAE
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 1 2
Unproofread scanNot analysed yet
veteribus praesertium Poetis &Philosophis, unaque nomenclaturâ indiscriminatim afficiantur: quoniam tamen boni alii, alii mali sunt, uti fides divina nos docet, &ex dicendis constabit; usus apud nostros obtinuit, ut bonis Angelorum, malis Daemonum nomen impertiamur. PARS I. ANGELIS AC DAEMO NIBUS COMMUNIA. Ngelis ac Daemonibus communia sunt, essenAtia, existentia, multitudo, cognitio, locutio mutua, sphaera extensionis, potentia motiva, assumptio corporum, aliaque multa. De his primo loco agendum, quoniam subsequentia daemonum opera, quae praecipuè hoc libro ad examen vocamus, explicari sine his atque intelligi nequeunt. Argumentis utemur non in Natura tantum, ac Fide humana, sed potißimùm in divina fundatis; quoniam cum spirit uales ac invisibiles, ut videbimus, sint substantiae, ratio naturalis ac humana Philosophia non minùs ad illas intelligendas cacutiunt, quàm noctuae oculi ad Solis splendorem intuendum.