Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 1 331
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXIII. Ob quas causas seu fines potißimùm Spectra appareant: quibus item hominum generibus, &quibus temporibus. Spectra CAusae seu fines, ob quas Spectra se hominum sensibus objicur appaciunt, peti debent vel ex DEI, vel ex ipsorum Spectrorum reant. voluntate. Spectra autem, ut jam saepe diximus, vel sunt daemones, vel animae damnatae, vel animae purgandae. Breviter sequentia statuo cum Thyraeo lib. de Locis infestis cap. 12. Animae I. Animae purgandae ideò apparent, aut quâ vis alia ratione purgandae praesentiam suam manifestant, ut viventium operâ juventur. Pacur appareant. tet ex allatis suprà, aliisque historiis. Aninae II. Animae damnatorum apparent ad viventes terrendos, aut damnatae aliis modis infestandos. Patet similiter ex relatis aliisque histo cur appareant. riis. Certè nullum quaerunt ab hominibus auxilium, cum sciant se omnis solatii &subsidii incapaces esse: nec ut bene faciant aliis, apparent, cùm perversissimae sint voluntatis, non minùs quàm ipsi daemones. Scio nonnullos antiquorum credidisse, animas damnatorum fore aliquando à poenis infernalibus solvendas; alios verò, etsi non omnino à poenarum aeternitate solvantur, sublevari tamen vivorum orationibus, jejuniis, eleemosynis, aliisque bonis operibus, eorumque supplicia mitigari. Sed prior sententia fuit ab Ecclesia Catholica rejecta, secunda verò est jam penitus obsoleta. Si quae historiae damnatorum animas ex inferno liberatas aliquorum Sanctorum precibus testantur; aut falsae sunt, aut animae illae inferni poenis non nisi ad tempus fuerunt addictae à DEO, intuitu precum à Sanctis illis fundendarum. Lege Bellarminum lib. 2. de Purgator. cap. 8. Valentiam in 3. p. disp. 11. puncto 2. Suarez in 3. p. to. 2. disp. 43. sect. 3. Petavium lib. 3. de Angelis cap. 8. &alios. Daemones III. Daemones apparent, ut homines terreant, iis molestias, cur appaimò reant. imo se permitatem nascerant. Nam si polium, quod omnibus temporti. bus, locis, modis, conatibus, ac studiis quaerunt, in his quoque apparitionibus, utpote humanae salutis &incolumitatis hostes acerrimi, quaerunt. Quare tametsi in speciem subinde hominibus commodare videantur, id totum, ut incommodent, faciunt. IV. DEUS quemadmodum omnibus in rebus, ita &in his quoque apparitionibus, quas permittit, ac subinde praecipit, non nisi hominum bonum quaerit.