Latin
CAPUT XLI
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 1 369
Unproofread scanNot analysed yet
longiusculum sit, ex parte tamen exscribendum censui. Sic ergo scribit. Sacerdos quidam Aronae agens pollicitus erat DEO, aditurum nostram Societatem, idque uni è nostris aperuit. Indigne hoc tulit daemon, seque ad solita arma convertit. Impuris cogitationibus hominem adgreditur, ita infestis, ut adimerent somnum. Surgit è lecto miles Christi, &lectitandis piorum historiis noctes ducit insomnes. Neque hoc tulit adversarius: suspensam lucernam ad partetem sic dejicit, ut effuso oleo totum volumen foedè prolueret. Neque hoc satis: inter coenandum invadit immundo afflatu. Hic à mensa statim in cubiculum, humiles ad Deum preces effundens humi projectus, &pro cibo corpori flagra ingerens: Cùm sicquoque caeco igne carperetur, nudatis pedibus terram institit binas horas, vel ternas, dum importunus calor defervesceret. Dein conjicit se in cubile fessus. Visus in eodem strato videre mulierem, &attingere ejus comam manuum extentu. Desilit repentè attonitus, &ad lectulum conversis luminibus nihil videt. Alias artes, quibus tandem pius Sacerdos daemonem vicit, taceo. Rediit tamen paulò pòst victus ad pugnam admirabili arte adversarius. Egressus aliquando Sacerdos idem ex oppido levandi aestus causâ, juxta lacum inambulat, persolvens horarias preces Mariae Virgini. Vix ducentos passus processerat, cùm assecutus est eum vir quidam, cum rutila barba &promissa, vesteque magni Aaa perstreute lasselben, quo pulche eius aut alteris, polis alieillis regionibus. Famuli erant à pedibus duo. Cum accessisset propiùs, perhumaniter salutavit &c. Tum verò equitem inter &sacerdotem sermo institutus, hoc ordine. Prior eques, specie rimantis; quae est animo tibi infixa cura? quae sollicitudo mentem exedit? Ad ille dissimulans, mihi bene est, inquit; frustra tibi huius rei quaestio fuit.