Latin
XXXVII
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 1002
Unproofread scanNot analysed yet
Civertum haud dubiè intelligit; vel si idem omnino animal cum eo, quod descripsimus, credendum, nobilius ac pretiosius moschum ventriculo alvoque educi; utque major illius sit copia, verberibus ipsum, quoad caetera membra diffundat odor, enecari. Provincia illa Sinarum regno vicina, est fortassis Cathai, ex qua Brasavolus ait. mercatorem quendam Venetiis habuisse praestantissimum moschum, quòd moschifera animalia ibi pascantur nardi spicis. In hac controversia de moschi origine, ego puto, moschum colligi &ex animalis moschiferi folliculis suprà descriptis, &confici etiam ex reliquo sanguine ac carne concisa. Hujus ultimi signum est, quòd inter ipsum moschum, si atteratur, fragmenta minuta pilorum, festucarum, &ossium reperiantur, ut Cardanus &alii notarunt. Primus igitur est longè praestantior quàm posterior. Quale porrò sit animal, quod moschum dat, incertum adhuc nobis est, quoniam, ut vidimus, alii leporis aut vulpis magnitudine id esse asserunt, alii caprae (unde &Capram-moschi vocant aliqui) alb Gazelam, alii Civettam, alii aliter. Fortassis non unum tantùm animal moschiferum est. Vide plura apud Aldrovandum loc. cit. cum quo, donec certius aliquid occurrat, placet ipsum vocare Capram moschi, aut moschiferam. §. VII. De Capra Bezoardica. QUam notus est lapis quem Bezoar alii, alii Bezaar, &alii Belzaar, hoc est (ut ajunt) veneni dominum, seu veneno dominantem appellant; tam est ejus origo, &locus unde ad nos Europaeos defertur, ignotus, aut saltem incertus; nisi quòd ex animali quodam ortum suum habere credatur. Nonnullorum sententias referam. Monardes apud Aldrovandum lib. I. de Quadrup. Bisulc. cap 22. ait; Arabum opinionem esse, cum generari in cervis, dum post der eratus se pentes aquis se iuuentes geniunt, de eum, diu initis per.