Latin
CAPUT XXVII
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 1007
Unproofread scanNot analysed yet
Ab harum ferurum ingenio Turcae homines fraudulentos &versipelles, maximè Asiaticos, Ciacales vocant. Tentoria Turcarum, aut etiam domos noctu subeunt; in quibus quidquid inveniunt esculentum, vorant. Quòd si aliud deest, quidquid est operis coriacet, rodunt, velut calceos, ocreas, cingula; gladiorum vaginas, &quidquid est hujus generis. Neque deest ad furtum solertia, nisi (quod in illis ridiculum est) suo se proderent indicio. Nam cum maximè sunt in ipso furto occupati, si quis fortè gregalium, qui foris remansit, ululare incipiat, mox ipsi idem faciunt, parum memores ubi versentur. Quo clamore expergefacti homines, arreptis armis fures manifestarios malè mulctant. De aliis lupis suo loco erit sermo. Cappa est animalasino grandius, nigrum, villosum, ferox, ca, Cappanibus quoque infestum. Obvium quemque raptat, non secus ac lupus pecudem. Forma pedum insolens. Ungula similis est calceo Gallico, à fronte lata, rotunda, non scissa; à calcari acuta. Aspectum humanum formidat. Eusebius Nieremb. lib. 9. Histor. Natur. cap. 71. CAPUT XXVIII. De Danta, &Dante Africano. Anta, quam Indi Capam, alii Tapirousam, alii Ducanarem Danta. vocant, mulis ac vaccis est simile animal, mularum mediocrium magnitudine, fulvo ac promisso pilo, mularibus auribus, sed pendulis, vitulinis labris, sine cornibus, collo contractiore, tibiis gracilibus, ungulâ continuam, &asini ungulae persimili, caudam brevissimâ. Rostrum superius propendet per palmum super rictum; attollit, cùm irascitur. Dentes habet acutos. Hominibus tamen amen immortum est, quia signi potius, qualium verbum se de candit. Pellem habet durissimam, ac ferè impenetrabilem, quae ob id loricae vicem supplet. Ungula medetur dolori cordis.