# Phyisica curiosa. Vol. 2 1122

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/1122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/1122

Qui autem viderant ejus alas expansas, ab unius extremitate ad aliam sedecim passuum intervallum esse dicebant, earumque pennas octo ferè passus esse longas, crassitudinem verò longitudini respondentem; esseque meram avem aquilae similem, non instar gryphi ex avis ac leonis figura constantem. Ioannes Leo de quadam ave Africana, quam incolae Ners vocant, ait Avem esse omnium earum, quae in Africa reperiuntur, maximam, grue proceriorem & crassiorem; adeo sublimè volare, ut oculorum aciem effugiat; conspecto alicujus animalis cadavere supra terram jacente, illicò in illud irruere; rarò solam, sed gregatim volare; longaevam esse; ideo plerasque conspici calvo & deplumi capite; inde colligi eas prae nimio senio pennarum defluvium pati: ea de causa suos nidos velut recenter natos repetere, & à suis pullis educari. Haec Leo. Ex quibus manifestò patet, avem illam aliam non esse quàm Aquilae genus. Ut non omnino incredibilia videantur, quae de Aquilarum vastitate diximus ex Paulo Veneto, & Leone, facit quod narrat Gesnerus lib. 3. de Avibus, ex litteris Georgii Fabricii viri doctissimi & fide digni, inter Misenam & Bresam (Drestam) Germaniae oppida, cùm rustici multa pecora, vitulos & sues amissa, in silvis perquirerent, inventum esse nidum ingentem, per tres quercus extensum, tanto spatio, ut currus sub illo converti potuisset, ex magnis arborum ramis & baculis vel palis constructum. Quâ re in urbe nunciatâ, homines multos ad nidum missos, qui cùm ascendissent, pullos tres maximos invenisse, & in urbem asportasse: ex iis mox unum mortuum esse; ejus alas per transversum extensas, septem ulnarum mensuram aequasse; ungues viri magni & corpulenti digitis nihilo fecisse inferiores; crura leoninis maiora. In nido multa vitulorum & ovium coria reperta, & hinnulum recentem, & capita animantium varia. Contigerunt haec anno Christi 1550, in aetate.

---

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa.
